Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[38]
atque idem1 ita
acrem in omnis partis aciem intendit, ut semper videat
sedem sibi ac locum sine molestia atque angore vivendi, ut, quemcumque casum fortuna invexerit, hunc
apte et quiete ferat. quod qui faciet, non aegritudine
solum vacabit, sed etiam perturbationibus reliquis omnibus. his autem vacuus animus perfecte atque absolute2 beatos3 efficit, idemque concitatus et abstractus
ab integra certaque ratione non constantiam solum
amittit, verum etiam sanitatem.
Quocirca mollis et enervata putanda est Peripateticorum ratio et oratio, qui perturbari animos necesse
dicunt esse, sed adhibent modum quendam, quem ultra
progredi non oporteat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.